Winning the heart and soul of South Africa for Mary by spreading the Fatima Message

Memorare (Latin)

Memorare, O piissima Virgo Maria,

non esse auditum a saeculo,

quemquam ad tua currentem praesidia,

tua implorantem auxilia,

tua petentem suffragia, esse derelictum.

Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater,

curro, ad te venio, coram te gemens peccator assisto.

Noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia et exaudi.

Amen.

Memorare of St Joseph (Latin)

St Joseph

Memorare, o purissime Sponse Virginis Mariae,

o dulcis Protector mi, sancte Ioseph,

non esse auditum a saeculo,

quemquem ad tua implorantem auxilia,

tua petentem suffragia, esse derelictum.

Ego tali animatus confidentia ad te venio, tibique fervide me commendo.

Noli, quaeso, o Pater putative Redemptoris, verba mea despicere, sed audi propitius.

Amen.

Actus Contritionis – Act of Contrition (Latin)

Deus meus, ex toto corde poenitet me omnium meorum peccatorum, eaque detestor, quia peccando, non solum poenas a Te iuste statutas promeritus sum, sed praesertim quia offendi Te, summum bonum, ac dignum qui super omnia diligaris. Ideo firmiter propono, adiuvante gratia Tua, de cetero me non peccaturum peccandique occasiones proximas fugiturum. Amen.

Mysteries Of The Rosary (Latin)

Joyful

Prímum mystérium est:
Annuntiátio Beátæ Maríæ Vírginis 

Secúndum mystérium est: 
Visitátio Beátæ Maríæ Vírginis ad Sánctam Elízabethem 

Tértium mystérium est:
Natívitas Dómini nostri Jésu Christi 

Quartum mystérium est:
Praesentátio Puéri Jésu in Templo et Purificátio Beátæ Maríæ Vírginis 

Quintum mystérium est:
Invéntio Puéri Jésu in Templo

Sorrowful

Prímum mystérium est:
Orátio in horto Dómini nostri Jésu Christi

Secúndum mystérium est: 
Flagellátio Dómini nostri Jésu Christi 

Tertium mystérium est:
Coronátio spinis Dómini nostri Jésu Christi 

Quartum mystérium est:
Bajulátio Crúcis Dómini nostri Jésu Christi 

Quintum mystérium est:
Crucifíxio et mors Dómini nostri Jésu Christi

Glorious

Prímum mystérium est:
Resurréctio Dómini nostri Jésu Christi a mórtuis 

Secúndum mystérium est:
Ascénsio in cáelis Dómini nostri Jésu Christi 

Tértium mystérium est:
Advéntus Spíritus Sancti in discípulos et Beátæ Maríæ Vírginis 

Quartum mystérium est:
Assúmptio Beátæ Maríæ Vírginis ad cáelum 

Quintum mystérium est:
Coronátio Beátæ Maríæ Vírginis in cáelis

sourced from https://catholicnewsboy.com/mysteries-of-the-rosary-in-latin/

Anima Christi (Latin)

Anima Christi, sanctifica me;

Corpus Christi, salva me;

Sanguis Christi, inebria me;

Aqua lateris Christi, lava me;

Passio Christi, conforta me;

O bone Iesu, exaudi me;

Intra tua vulnera absconde me;

Ne permittas me separari a te;

Ab hoste maligno defende me;

In hora mortis mea voca me;

Et iube me venire ad te;

Ut cum Santis tuis laudem te

in saeculua saeculorum.

Amen.

Te Deum (Latin)

CorpusChristi-Feast

Te Deum laudamus: te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes Angeli; tibi caeli et universae Potestates; Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae. Te gloriosus Apostolorum chorus, Te Prophetarum laudabilis numerus, Te Martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia, Patrem immensae maiestatis: Venerandum tuum verum et unicum Filium; Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu Rex gloriae, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum. Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris. Iudex crederis esse venturus. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni: quos pretioso sanguine redemisti. Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies benedicimus te; Et laudamus Nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire. Miserere nostri domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.